Her er Rimberts tekster (+1 Adam) fra perioden 829-830.
Rimbert: De legatione Sueonum ad imperatorem Hludowicum, postulantium, ut sisi praedicatores verbi Dei mitteret.
Rimbert: Interim vero contigit, legatos Sueonum ad memoratum principem venisse Hludowicum.
Rimbert år 829: Qui pro Christi nomine in illas partes ire vellet, aut certe qui cum Herioldo moraretur, et is qui cum eo erat servus Dei Anskarius illam susciperet legationem.
Rimbert år 830: Tunc Dei ordinate providentia socium illi ex vestra fraternitate venerabilis abbas invenit Witmarum, tanto opera satis et condignum et voluntarium. Porro cum Herioldo esse disposuit patrem devotissimum Gislemarum, fide et operibus bonis probatum atque in zelo Dei ferventissimum.
Adam af Bremen: Inde reversi, cum denuo ab imperatore postulati essent, ultimos Sueonum populos euangelii gratia temptare, intrepidus atleta Christi Ansgarius, assumptis secum fratribus Gislemaro et Witmaro doctoribus, gaudens pervenit in Daniam. Ubi relinquens Gislemarum cum Haraldo, ipse in Sueoniam transfretavit cum Witmaro.